quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum
carnem
si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam
sed non apud Deum
quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum
est illi ad iustitiam
ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam
sed secundum debitum
ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui
iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam
sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto
fert iustitiam sine operibus
beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt
peccata
beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio
dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam
quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio
non in circumcisione sed in praeputio
et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei
quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per
praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam
et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex
circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in
praeputio fidei patris nostri Abrahae
non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut
heres esset mundi sed per iustitiam fidei
si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides
abolita est promissio
lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec
praevaricatio
ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio
omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide
est Abrahae qui est pater omnium nostrum
sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te
ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non
sunt tamquam ea quae sunt
qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum
gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum
et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum
cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae
in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed
confortatus est fide dans gloriam Deo
plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et
facere
ideo et reputatum est illi ad iustitiam
non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum
est illi
sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum
qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis
qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit
propter iustificationem nostram